Sunday, 20 April 2014

HAPPY EASTER!

 
Victimae paschali laudes
immolent Christiani.

Agnus redemit oves:
Christus innocens Patri
reconciliavit peccatores.

Mors et vita duello
conflixere mirando:
dux vitae mortuus,
regnat vivus.

Dic nobis Maria,
quid vidisti in via?

Sepulcrum Christi viventis,
et gloriam vidi resurgentis:

Angelicos testes,
sudarium, et vestes.

Surrexit Christus spes mea:
praecedet vos in Galilaeam.

 Scimus Christum surrexisse
a mortuis vere:
Tu nobis, victor Rex, miserere.
 Amen. Alleluia.

No comments: